BULLA Aurea

BULLA Aurea
I.
BULLA Aurea
in specie, appellatur, Liber scriptus in Pergameno, in viginti quaturo foliis, cum coopertura grossa, in quo erant scripta diversa negotia sacrum Imperium et Electores eiusdem tangentia: qui quidem liber transfixus erat cum filis sericis glauci et rubei coloris involutis, cum Bulla seu sigillo aureo rotundo Imperiali appendente, in cuius uno latere apparebat figura Imperialis, in Maiestate sedens, cum corona Imperiali in capite, habens in manu dextra sceptrum, et in sinistra manu pomum cum cruce desuper, modô Imperiali, et a latere dextro clypeum cum Aquila, et sinistro clypeum cum forma Leonis. In circumferentia vero legebantur haec verba: Carolus IV. divinâ favente clementiâ, Romanorum Imperator semper Augustus, et Bohemiae Rex. Ab alio vero latere, castrum magnum cum duabus turribus, habens portam inferius in medio, cum literis: Aurea Roma. In circumfeentia vero legebantur haec verba: Roma caput mundi regit orbis frena rotundi. Picus Cardinalis apud Marquatdum Freherum, in not. ad Petr. de Andlo l. 2. c. 5. p. 173. 6. Vocatur haec Carolina quoque ab auctore: qui eam condidit partim Norimbergae, partim Metis: A. C. 1356. Capita eius quatuor 4. Idus Ianuarii; postertora vero Natali Domini promulgata sunt. Haec Lex nobilissima, nervus firmissimus pacis publicae, firmamentum, propugnaculum, murusque tranquillitatis et pacis in Imperio, firmissima Romani Imperii petra, compendiosa iuris publici inductio, verissimum Imperii Palladium, etc. passim Auctoribus dicitur. Vide sis Limnaeum Enucl. l. 1. c. 9.
II.
BULLA Aurea
χρυσόβουλλον, quae ante Carolum M. non fuit in usu, Polyd. Virg. de Invent. l. 8. c. 2. apud Imperatores: Franrorum tamen Reges iam an. 200. ante aurô obsignâsse litteras, refert Franc. rosierius, in apparatu ad stemmata Lotharing. Sed fides peves auctorem. Usi autem sunt tali bullâ Imperatores, tantum ad Reges, Sultanos, toparchas; praesertim cum ex communi senzentia publice quid statuerent, perpetuoque observandum, Codinus. Bulla Argentea, ἀργυρόβουλλον, potestatem habuit priori proximam. Bulla Cerea, κηρόβουλλον: quâ ad matrem, ad uxorem, ad filium lireras munivit Imperator: eratque duplex, rubra et prasina, hinc δικήριον, et utrâque usus est Imperator, innuendo, ad semet etiam pariter atque ad Patriarcham docendi munus pertinere. Codius, Meursius, etc. Plumbea tandem, μολυβδινόβουλλον, ad Despotas, Patriarchas et reliquos Principes honoratiores mittebatur, Codinus supra memoratus. Cerea suit, inquit, sed bullâ plumbeâ inclusa, quod etiam tum de argentea, tum de aurea dixerit. Interim plures e solido metallo visae. Hanc sui iuris dein fecerunt Pontifices, in tantum, ut Alexander III. inter alia privilegia Rei publ. Venetae, vel huius Duci, concesserit ius obsignandorum plumbô diplomatum. Interim et aurô interdum obsignârunt. Polydorus de Invent. l. 8. c. 2. Eius specimen exhibet Matthaeus Parisiensis, Annô 1237. Metallô autem sigillare illustre privilegium, et ad Principes pertinens, ut ex praecedentib. pater. Bullam auream in Orientali Imperio curabat magnus Logothetes, et ut verisimile est, argenteam quoque. Ceream vero et plumbeam Accubitor fundae, i. e. Sigilli annularis praefectus. Bullatas hôc modô literas, tribus in fronte crucibus firmavit Imperator: in calce vero, non pro more Occidental Imperatorum a Carolo M. usitato, complicatis scil. nominis sui literis, sed tituli ipsius conscriptione: omnibus etiam e rubro, nam alioqui haud ratae videbantur hae literae. Atramentum quô usi, erat cinnabaris, minium, Conchylii sanguis: sed ultimo nemini licuit, si non Imperatoris literas firmare, sub Maiestatis reatu: ne pupilli quidem Imperatoris tutori, qui colore proin viridi usus est: ut de Alexio Sebastocratore, Alexii Comneni tutore, refert Nicetas l. de eiusdem Imperio. Vide Spelmannum, Glossar. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Bulla Aurea — • A fundamental law of the Holy Roman Empire; probably the best known of all the many ordinances of the imperial diet Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006 …   Catholic encyclopedia

  • Bulla Aurea (Golden Bull) —     Bulla Aurea     † Catholic Encyclopedia ► Bulla Aurea     (Golden Bull).     A fundamental law of the Holy Roman Empire; probably the best known of all the many ordinances of the imperial diet. It takes its name from the golden case in which… …   Catholic encyclopedia

  • Bulla Aurea — Goldbulle bzw. Goldene Bulle bezeichnet zunächst das Metallsiegel (Bulle) aus Gold, das mittelalterliche Herrscher in besonderen Fällen zur Beglaubigung von Urkunden benutzten. Daneben werden einige verfassungsgeschichtlich bedeutsame Dokumente… …   Deutsch Wikipedia

  • BULLA Graeco-barbar — Βούλλη et Βουλλίον, a bullae seu monilis similitudine, inter insignia erat Nobilitatis puerilis, ut et praetexta, inaures, aliaque. Et quidem, ex Plinio l. 33. c. 1. constat, a Prisco Tarquinio omnium primo, filium, cum in praetextae annis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Bulla [1] — Bulla, 1) (röm. Ant.), goldene runde od. halbmondförmige, nach Andern herzförmige Kapsel mit Amuletten; bei den Etruskern Ehrenzeichen der Könige u. Lukumonen, bei den Römern, nebst der Toga praetexta, Auszeichnung früher der Rittersöhne, nachher …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bulla — La bulla, ou bulle, dans la Rome antique, est un pendentif en or pour les riches, et en cuir pour les pauvres. Elle est remplie d amulettes protectrices pour écarter les mauvais esprits. Elle était portée par les enfants romains nés libres. Les… …   Wikipédia en Français

  • Aurea bulla — Aurea bulla, die goldene Bulle …   Herders Conversations-Lexikon

  • Aurea — • A title given to certain works and documents Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Aurea     Aurea     † …   Catholic encyclopedia

  • Aurĕa — (lat.), die Goldene; so: A. bulla, die Goldene Bulle, s.d.; A. Chersonēsus (a. Geogr.), die Halbinsel Malacca; A. domus, das goldene Haus des Kaisers Nero in Rom, s.d. (a. Geogr.); A. porta Thor in Constantinopel; A. regio (a. Geogr.) Gegend im… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Golden Bull — Imperial chrysobull of Alexios III of Trebizond, 1374 …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”